- CELLARIUM seu CELLA
- CELLARIUM, seu CELLAa reponendis celandisque rebus esculentis ac potulentis nomen accepit, teste ad Terent. Donatô. Cellae promae apud Tertullianum, de Resurr. care. Nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suô tempore. Hinc Cella penuaria, cuius meminêre Suetonius, Aug. c. 6. Ulpianus, Turonensis, alii; nisi quod exacte loquendo inter Penu ac Cellarium id intererat, quod hoc paucorum dietum, illud longi temporis esset. In villa fructuaria Columella varias locat Cellas, oleariam, torculariam, vinariam, defrutariam et coeteras: quarum priorem exacte delineavit Vitruvius, l. 6. c. 9. Columella, l. 12. c. 50. et Palladius, l. 1. tit. 20. Instruunt eandem Cato tit. 13. Columella, l. c. et Neratius apud Ulpianum, l. 19. ff. loc. et cond. Posterioris, vinariae nempe, una cum servis doliaribus seu doliariis, quorum mentio in veter. marmore, typum exhibet ex antiquo itidem marmore, A. C. 1601. Augustae Vindelicorum effosso M. Velserus, apud Laur. Pignorium Comm. de servis. Sed et servilia habitacula Cellae nomine designata, legimus apud Columellam de R. R. l. 1. c. 6. quas Cellas familiae dixit Cato. Hinc Seneca de Tranq. c. 8. ubi de Pompeiano Demetrio, Cui iam dudum divitiae esse debuerant, duo Vicarii et Cella laxior. Cicero quoque 2. Philipp. Conchyliatis Cn. Pompeii peristromatis servorum in Cellis lectos stratos videres. Sic apud Vicruvium, l. 6. c. 10. Cellae familiaricae, cellae servorum sunt, non penuariae, ut quidam voluêre. Et ab his Cellis Monachorum habitationes nomen mutuum sumpserunt, quod essent, ut illae serviles, arctae et angustae; quam sane ob causam D. Hieronymus in Hilarion. et Ioh. Cassianus, de institut. renunc. c. 12. Cellulas appellant, velut etiam Ennodius, l. 1. Ep. 5. Monachos cellulanos: imo et D. Gregotius, Dial. l. 1. et 4. Monasterium ipsum non raro Cellam appellat. Vide supra. Cellae vero meretriciae satis notae sunt ex Petronio, Martiale, Iuvenali, cuius carmen unius literulae mutatione depravatum, Sat.3. v. 136.Et dubitas altâ Chionem deducere sellâ:Vir Doctus corrigit, cellam reponendo: Alta enim cella forniae est, inquiens. Quam coniecturam confirmat, eiusdem Poetae, Sat. 6. v. 121. verbis hisce,Intravit calidum veteri centone lupanar,Et Cellam vacuam.Et ibid. v. 128.---- Sed quod potuit, tamen ultima CellamClausit.Vide Laur. Pignorium ubi supra. Necomittendum, cundem in Villa rustica, Culinae proximum statuere Valetudinarium, tum Cellas servorum solutorum fuisse, vide Columellam, l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.